Song Description
Part three of my Missa In Tertia Die from 1997 for choir and chamber orchestra.
Song Length |
9:40 |
Genre |
Classical - Contemporary |
Lead Vocal |
Mixed Vocals |
Language |
Latin |
Lyrics
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotèntem,
factòrem caeli et terrae,
visibìlium òmnium
et invisibìlium.
Et in unum Dòminum Jesum Christum,
Fìlium Dei unigènitum,
et ex Patre natum
ante òmnia sàecula
Deum de Deo, lumen de lùmine,
Deum verum de Deo vero,
gènitum, non factum,
consubstantiàlem Patri:
per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos hòmines et propter
nostram salùtem descèndit de caelis.
Et incarnàtus est de Spìritu Sancto
ex Marìa Vìrgine,
et homo factus est.
Crucifìxus etiam
pro nobis sub Pòntio Pilàto;
passus et sepùltus est,
et resurrèxit tèrtia die,
secundum Scriptùras,
et ascèndit in caelum,
sedet ad dèxteram Patris.
Et ìterum ventùras est cum glòria,
iudicàre vivos et mòrtuos,
cuius regni non erit finis.
Et in Spìritum Sanctum,
Dòminum et vivificàntem:
qui ex Patre Filiòque procèdit.
Qui cum Patre et Fìlio
simul adoràtur et conglorifcàtur:
qui locùtus est per prophètas.
Et unam, sanctam, cathòlicam,
et apostòlicum Ecclèsiam.
Confiteor unum baptìsma
in remissiònem peccatòrum.
Et exspècto resurrectiònem
mortuòrum, et vitam ventùri sàeculi. Amen.